Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/293

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
271
LACHES.

prohibet, quo minus cum Socrate, utcunque vult ipse, disseram. verum considera, quo pacto ad hoc Laches afficiatur. La. Simpliciter equidem, Nicia, erga sermones afficior, immo vero, si vis, dupliciter. porro verborum studiosus videri cuipiam possem, et aliquando contra. nam quoties de virtute vel de sapientia quadam aliquem audio disputantem, revera virum dignumque sermonibus ipsis, mira quadam afficior voluptate, contemplans dicentem simul, ac dicta, quam congrua inter se et consona sint. Atque hic profecto vir musicus esse mihi videtur, harmoniam suavissimam modulatus, non lyram, neque iocularia quaedam instrumenta, sed vitam revera contemperans concordia verborum et operum, concinentem secundum Doricam videlicet melodiam, non Ionicam, aut Phrygiam, aut Lydiam, sed eam certe, quae sola Graeca est harmonia. Talis itaque vir mirifice suis me verbis delectat, efficitque, ut verborum avidior esse videar: tanta attentione dicta illius accipio. Quisquis autem agit contra, meas offendit. aures, et quo loqui videtur ornatius, eo efficit magis ut videar