Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/294

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
272
PLATONIS

a sermonibus abhorrere. Socratis quidem verba nondum expertus sum, opera certe quandoque: mihique compertum est, hunc praeclaris sermonibus, omnique libertate loquendi dignum esse. Si ergo et hoc habet, cum eo plane consentio, atque libentissime ab eiusmodi viro examinabor, neque molestum mihi erit ab eo aliquid discere. Atqui et Soloni hoc adiecto concedo: quod a bonis viris dumtaxat multa senescens discere volo. Hoc igitur sit mihi concessum, ipsum praeceptorem bonum esse, ne forte, dum invitus disco, indocilis esse videar. neque mihi curae est, utrum sit praeceptor iunior, vel nondum opinione hominum clarus, vel aliud tale quid habeat. Tibi igitur praedico, Socrates, ut me quomodocunque vis et doceas, et redarguas, et discas quod ipse noverim. Sic certe erga te affectus sum ex eo dic, quo mecum subiisti discrimen, tuaeque virtutis fecisti periculum, testimonium illud perbibens, quod exhibere debet quisquis iuste periculum est facturus. Dicas ergo quod lubet, nihil aetatem nostram veritus. So. Ergo incusare vos non pote— rumus, quasi minus ad consulendum investigandumque paratos.