Ly. Sed nostrum utique opus, o Socrates. unum namque ego te nostrum reputo. Cogita itaque pro me adolescentum gratia, quod ab iis quaerere nos oporteat, cumque ipsis disserendo consulta, nam mihi quidem. multa excidunt e memoria ob senium ex his, quae perquirere statuerim: atque ea rursus quae audierim, si qui alii sermones intervenerint, non satis recolo. Quapropter vos invicem quae proposuimus, percurrite: ego vero audiam, et cum audivero, una:cum hoc Melesia quidquid statueritis, peragam. So. O Nicia atque Laches, Lysimacho Melesiaeque parendum. Quae igitur supra investigare contendimus, videlicet quinam praeceptores nobis disciplinae talis ex. stiterint, vel quos alios ipsi nos meliores fecerimus, forte nihil obesset inter nos ipsos examinare. verum eiusmodi quaedam consideratio in idem redibit, ut arbitror, et altius repetetur. Si de aliquo forte sciremus, quod praesens alicui melius efficiat illud, cui sit praesens, atque rursus admovere illi ipsum possemus: constat quod illud ipsum cognosceremus, circa quod aliquando consilium iniremus, investigantes, quo pacto facilli-plat. Diall. Part. I. Vol. I. S
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/295
Appearance