Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
274
PLATONIS

me quis et optime illud adipiscatur. Forte non intelligitis: verum Sic facilius comprehendetis. Si sciremus, quod visus oculis praesens meliores illos efficit quibus adest, rursusque possemus ipsum oculis adhibere, patet quod etiam quid ipse visus sit, cognosceremus, de quo aliquando consultandum nobis esset, qua ratione quam facillime et commodissime ipsum quis comparet. Si enim id ipsum nobis esset ignotum, quid ipse visus est, quid auditus, nunquam idonei consultores medicinae circa oculos auresve essemus, investigantes quomodo optime quis visum, auditumve recuperet. La. Vera narras, o Socrates. So. Nonne hi nos in praesentia, o Laches, elegerunt consultaturos, qua ratione virtus animis filiorum suorum adhibita, eos meliores efficiat? La. Profecto. So. Nonne igitur constare id oportet, videlicet quid ipsa virtus sit, intelligere? Si enim, quid virtus sit, penitus ignoremus, quo pacto consulere cuiquam poterimus, viamque optimam et facillimam ad virtutem ostendere?