Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/297

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
275
LACHES.

La. Nullo modo, o Socrates. So. Fatemurne, Laches, quid virtus sit intelligere? La. Fatemur certe. So. Si intelligimus, certe quid sit etiam exprimere possumus. a. Nihil prohibet. So. Haud tamen quid universa sit virtus, statim, vir optime, perquiramus. maius namque id opus. sed de parte primum aliqua videamus, utrum satis nobis pateat: atque hunc in modum facilior nobis erit investigatio. La. Utcunque placet, agamus. So. Quam itaque potissimum virtutis partem eliciemus? an videlicet eam, ad quam ipsa armorum disciplina spectare videtur? videtur autem multis ad fortitudinem. nonne? La. Et maxime quidem. So. Primum ergo, quid fortitudo sit, o Laches, aperire conemur: deinde investigabimus, quo pacto ab adolescentibus, quoad exercitatione et doctrina feri potest, comparetur. quapropter annitere, quid fortitudo sit, nobis exponere,S 2