Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/298

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
276
PLATONIS

La. Haud dictu difficile istud, o Socrates. certo scito, illum esse fortem, qui ordinem servans expugnandis hostibus instat, neque refugit. So. Bene loqueris, Laches. sed ego forsitan, cum verbis obscurioribus te rogarem, causam dedi, ut aliud responderis, quam quod interrogans ipse senserim. La. Qua ratione id ais, Socrates? So. Explicabo, si potero. Fortis utique is est, quem dicis ipse, quicunque ordinem non deserens adversus hostes pugnat. La. Hunc ipsum dico. So. Atqui et ego. Sed numquid et ille, qui non permanens, sed fugiens pugnat? La. Quomodo fugiens?. So. Quemadmodum Scythae dicuntur non minus fugiendo quam insequendo pugnare. unde et Homerus equos Aeneae laudans ait, celerrime hinc et illinc persequi atque fuere: Aeneamque ipsum similiter ab ipsa metuendi scientia quandoque laudavit, dixitque illum esse metuendi fugiendique peritum. La. Et recte quidem, o Socrates: nam de curribus