Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/299

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
277
LACHES.

loquebatur. tu. vero de Scytharum equitibus loqueris. equites sane illorum sic dimicant: armaturae autem Graecae periti, quemadmodum ipse dicebam. So. Praeter Lacedaemones, Laches. Nempe Lacedaemones inquit in Plataeis, cum scutiferis propinquassent, non sustinuisse primum illorum impetum, neque perstitisse, sed fugisse potius: postquam vero Persarum solutae sunt acies, se convertisse, atque equitum more dimicantes in ea pugna victores evasisse, La. Vera narras. So. Merito ergo dicebam, interrogationem meam non rectam minus rectae responsionis tuae causam exstitisse. interrogare enim volebam, non solum de iis qui circa levem armaturam fortes sunt, sed etiam de itibus, deque omnibus simpliciter in quovis belli genere fortibus; neque in terra dumtaxat, sed et in maritimis tempestatibus: immo etiam de his, quicunque adversus morbos, vel inopiam, vel civilia negotia fortes sunt. neque de his tantum, qui adversus dolores metusve constantes sunt, verum de illis etiam, qui contra voluptates concupiscentiasque pugnare fortiter possunt, sive persistentes, sive etiam tergiver-