Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
PLATONIS

necesse sit Centaurorum et Chimerae formam interpretari. atque etiam confluit turba Gorgonum et Pegasorum, aliarumque monstrosarum multitudo formarum. Itaque si quis ista non ita, ut narrantur, esse credat, sed ad convenientem sensum singula velit traducere, rustica quadam sapientia fretus, otio nimium indigebit. mihi vero ad haec otium non est, ob eam, o amice, causam, quia nondum queo, secundum Delphicum praeceptum, me ipsum cognoscere. ridiculum igitur puto, cum mea ipse ignorem, aliena perscrutari velle. Quare his dimissis, atque existimationi, quam de his paulo ante narrabam, fide adhibita, non ipsa quidem, se me ipsum considero, utrum ego sim bestia aliqua Typhone multiplicior ardentiorque et furiosior: sive placatius quoddam et simplicius animal divinae cuiusdam mitisque sortis natura particeps. At, o amice, nonne haec, ad quam inter loquendum pervenimus, ea erat arbor, ad quam nos ducebas? Phae. Haec certe ipsa. So. Per Iunonem, praeclara deductio. nam platanus ista patulis admodum ramis et procera est, et altitudo viticis illius, quem castum vocant, opacitasque pulchra nimium et amoena, ac praecipuum nunc