santes. sunt namque et in hisce rebus, 9 Laches, fortes nonnulli. La. Et maxime quidem, o Socrates. So. Nonne omnes hi fortes sunt? verumtamen partim circa voluptates, partim circa dolores, partim circa cupiditates, partim circa timores fortitudinem possident: et qui timidi sunt, circa eadem, ut arbitror, timidi. La. Sic est omnino. So. Quid sit utrumque horum, interrogabam. Rursus itaque pro viribus exprime, quid ipsa fortitudo sit, quae in his omnibus eadem reperitur. Nondum intelligis? La. Non satis. So. Dico autem perinde ac si interrogassem, Quid est ipsa velocitas, quae in currendo nobis adest, citharamque pulsando, et in loquendo, et in discendo, ceterisque permultis? quam quidem possidemus, ut dictu dignum est, vel in manuum, vel pedum, vel oris vocisque, vel intelligentiae motibus. Nonne et tu similiter dicis? La. Prorsus, So. Ergo si quis me percontaretur, O Socrates, quid esse dicis
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/300
Appearance