istud quod in omnibus velocitatem nominas? responderem utique, Vim brevi in tempore multa peragentem velocitatem vocare, tam circa vocem, quam cursum, ac cetera omnia, La. Recte. So. Conare igitur et tu, Laches, fortitudinem similiter definire, quaenam potentia ipsa sit eadem in voluptate, doloreque, et omnibus, quibus convenire illam modo pariter dicebamus, et fortitudinem per singula nominari. La. Videtur mihi fortitudo tolerantia quaedam animi esse, si quod per omnia fortitudini convenit, dicendum. So. Dicendum prolecto, si nobis ipsi ad interrogata respondeamus. arbitror autem, non quamlibet tolerantiam fortitudinem te putare. quod hinc sane coniicio. hoc ferme cognosco, Laches, te pulchrum quiddam fortitudinem esse putare. La. Immo certe pulcherrimum. sso. Nonne tolerantia, qguam prudentia comitatur, et pulchra est et bona? La. Omnino. So. Ea vero, quam inprudentia, nonne contra. damnosa ac noxia?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/301
Appearance