La. Nempe. So. Pulchrumne ipse vocabis quod tale sit, damnosum ac noxium? La. Nefas istud, o Socrates. So. Non. ergo. tolerantiam eiuscemodi fortitudinem nuncupabis, quandoquidem haud pulchra est, cum tamen fortitudo ipsa sit pulchra. a. Vera loqueris. So. Prudens itaque tolerantia, secundum orationem tuam, est. fortitudo. La. Videtur. So. Videamus ergo quaenam tolerantia, et ad quid prudens, sit fortitudo: numquid ad omnia tum magna, tum parva? veluti si quis toleret. dum prudenter argentum erogat, cognoscens ex hoc sumtu se lucraturum, huncne fortem dices? La. Nequaquam. So. An vero si quis medicus, cum filius eius, vel alius quivis, pulmonum anxietate gravatus, potum dari cibumque petit, tolleret, neque flectatur? La. Neque tolerandam hanc fortitudinem appellabo. So. At vero in bello tolerantem virum promtumque ad pugnam, qui prudenter singu-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/302
Appearance