lis circumspectis praevideat, aliorum sibi fore praesidium, et adversus pauciores debilioresque suis pugnandum, loca quin etiam et praesidia habeat commodiora: virumne, inquam, tali cum providentia et apparatu tolerantem, fortiorem dices eo, qui in contrario quodam exercitu constat ac tolerat? La. Immo vero hunc qui in contrario, Socrates. So. Imprudentior tamen est huius, quam illius alterius, tolerantia. La. Vera loqueris. So. Ergo et hominem equestri scientia praeditum, et in equestri certamine tolerantem, minus fortem dices eo, qui expers huius scientiae tolerat? La. Mihi quidem ita videtur. So. Atqui et illum praeterea, qui sciens funda iacere, arcumque intendere, vel aliud quodvis, toleret, minus fortem? La. Omnino. So. Item quicunque sine arte natandi in puteum descendentes, eo, in opere tolerare ac persistere audent, vel in alio quovis opere sine arte, eos tu fortiores dices his qui sunt in eis artibus eruditi? La. Quid aliud quis dixerit, Socrates?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/303
Appearance