Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/304

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
282
PLATONIS

So. Nihil, si modo ita quis putet. La. Puto equidem. So. Attamen imprudentius hi pericula subeunt, tolerantque, quam illi qui arte haec aggrediuntur. La. Videntur. So. Nonne supra turpis ac noxia nobis audacia toleratioque imprudens apparuit? La. Maxime. So. Constitit autem fortitudinem pulchrum aliquid esse. ia. Constitit plane. So. Nunc rursus concessimus turpem illam imprudentemque tolerantiam fortitudinem esse. La. Sic apparuit. So. Rectene loqui tibi videmur? La. Non mihi per Iovem, o Socrates. So. Non ergo secundum Doricam harmoniam, ut verbis tuis utar, ego ac tu modo concinimus. nam opera nobis verbis non consonant. re quidem ipsa diceret aliquis fortitudinis nos esse participes, verbis autem minime, ut arbitror, si nos in praesentia audiverit disputantes. La. Verissima narras. So. Videturne tibi pulchrum esse, ut sic affecti simus?