La. Nequaquam. So. Visne sermoni quem induximus, hoc saltem credamus, pareamusque? La. Quidnam, et cui potissimum? So. Sermoni inquam, tolerare iubeniti. Si ergo tibi placet, et nos in. hac ipsa quaestione constemus toleremusque, ne ipsa nos fortitudo derideat, quod minus fortiter ipsam investigemus, si saepenumero tolerantia ipsa constantiaque fortitudo est. La. Ego quidem, o Socrates, sum ad perseverandum paratus, quamvis insueti mihi hi sermones sint. Sed quidam:ne adversus superiora contendendi instigat ardor: ac nimium aegre fero, si usque adeo ineptus sum ad ea quae sentio proferenda. Nempe mihi videor quid fortitudo sit, intelligere. nescio tamen, quo pacto paulo ante me subterfugerit, ut quid ipsa sit, verbis complecti nequiverim. So. ionne bonum venatorem decet, amice, explorando discurreve, et sagaciter insequi, meque ignave desistere? La. Decet profecto. So. Vis itaque Niciam istum ad venationem hanc vitemus, si quo pacto esset nobis sagacior? La. Quidni velim?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/305
Appearance