Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
284
PLATONIS

So. Age, Nicia, micis tuis sermonum fluctu nutantibus subveni. vacillantibusque, si quam vim habes, accurre. cernis, quantum nostra deficiant, ac dubia sint. Tu ergo explicans, quid esse fortitudinem putes, ambiguitatem solve, tuamque sententiam ratione confirma. Ni. Vigemini, o Socrates, mihi iamdiu: non recte fortitudinem definisse. Eius porro sententiae, quam recte abs te inductam quandoque audivi, nullam facitis mentionem. So. Cuiusnam sententiae, Nicia? Ni. Saepenumero ex te audivi, quemlibet ad ea bonum esse, in quibus est sapiens: ad ea malum, in quibus inscitus. So. Vera per Iovem refers, o Nicia. Ni. Nonne igitur si fortis vir bonus est, est. et sapiens? So. Audis, Laches? La. Audio equidem: sed quid dicat, non satis intelligo. So. At ego mihi intelligere videor. opinor enim hunc sapientiam quandam, fortitudinem dicere. La. Quam sapientiam, Socrates? So. Nonne ab hoc istud quaeris?