La. Certe. So. Age, Nicia, huic declara, qualis sapientia secundum orationem tuam sit fortitudo. neque enim tibicinaria. Ni. Non. So. Neque etiam citharistria. Ni. Neque ista. So. At vero quaenam ista, et cuius rei scientia? La. Recte admodum interrogas illum, o Socrates: ideoque exponat, quam sapientiam esse dicat. Ni. Scientiam metuendarum rerum, et non metuendarum, tam in bello, quam in ceteris omnibus. 'La.' Quam absurde hic, o Socrates, loquitur. So. Quamobrem ita dicis, Laches? La. Quia diversa est a fortitudine sapientia. So. Non dicit Nicias. La. Non hercle: et idcirco delirat. So. Quin doceamus illum, omissis conviciis. Ni. At cupit Laches iste, o Socrates, me tanquam nihil dicentem redargui, postquam sibi idem nuper accidit. La. Absque dubio, Nicia; idque conabor ostendere.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/307
Appearance