nihil enim dicis. Nonne in morbis medici metuenda cognoscunt? an videntur tibi fortes ista cognoscere? vel tu medicos fortes vocas? Ni. Minime. La. Neque agri cultores, ut arbitror: licet hi in agris colendis, quae sint metuenda, cognoscant. quin etiam artifices alii quae audere decet, et quae metuere suis in. artibus, sciunt, qui nihilo magis fortes sunt. So. Quid tibi dicere Laches videtur, o Nicia? Ni. Aliquid certe dicit, non tamen verum. So. Quare? Ni. Quoniam medicos arbitratur ulterius quidquam nosse circa aegrotos, praeter id quod agrum noxiumque, vel quod sanum. et salubre. ipsi vero hoc dumtaxat intelligunt. utrum vero extimescendum, malumque alicui sit esse sanum potius, quam aegrotare, censesne hoc, o Laches, medicos intelligere? an non puteas praestare nonnullis ex morbo non surgere, quam convalescere? dic enim, tune asseris omnibus praestare ut vivant, nec multis conducere mortem? La. hoc equidem potius,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/308
Appearance