Ni. Quibus mori praestat eadem metuenda malaque existimas, quae et illis quibus vivere?. La. Nequaquam. Ni. Harum vero rerum iudicium medico tribuis, vel alteri cuidam artifici, praeterquam metuenda et non metuenda intelligenti, quem ego fortem voco? So. Advertisne, Laches, quid iste loquatur? La. Adverto equidem, quod vates fortes nuncupat, nam quis alius norit quibus mori praestet, quam vivere? Atqui, o Nicia, utrum fateris vatem esse te, vel neque vatem, neque fortem? XN;. Numquid vatis officium putas, metuenda et invadenda dignoscere? La. Puto equidem. nam cuius alterius?. Ni. Eius plane quem ipse dico, multo magis, vir optime. quippe ad vatem spectat solum futurorum portenta signaque praenoscere, sive mors cuiquam immineat, sive morbus, seu iactura rerum, vel victoria, vel clades in bello, aut alio quovis certamine. Quid autem ex his cuique, aut pati, aut non pati praestet, cur vates potius, quam quivis alius, iudicabit? L« Nescio quid iste sibi velit, Socrates. neque enim
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/309
Appearance