habet florescendi tempus, ut omnis circum locus suavitate compleatur odoris. fons quoque nitidissimus sub platano fluit aquae nimium frigidae, ut ex tactu pedis coniectare licet: quem sculptae hic puellae caeteraque imagines Nymphis et Acheloo sacrum esse testantur. An non advertis praeterea, quam iucunda et dulcis hic aura spiret? aestivum insuper quiddam et canorum cicadarum subresonat choro. Sed omnium ornatissimum est, herbam ipsam aspicere, ut in prato suaviter acclivi recumbentis caput sit molliter suscipere apta. Itaque tu perquam optime me quasi hospitem deduxisti, o amice Phaedre. Phae. O admirabilis vir, absurdissimus quidam videris: et profecto, quod ais, hospiti cuidam deducto, non incolae, similis es: ita neque fines nostros transisse unquam, neque extra moenia ipsa egressus appares. So. Ignosce mihi, optime Phaedre. nam discendi cupidus sum. agri vero et arbores nihil docere me possunt, sed homines, qui in urbe versantur. Tu autem videris mihi exeundi incitamentum invenisse. ut enim famescentibus animalibus frondes aut fructus porrigentes, ea ducunt, ita tu
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/31
Appearance