Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/310

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
288
PLATONIS

vatem, neque medicum, meque alium quempiam declarat, quem fortem esse dicat: nisi forte Deum quendam esse ipsum dixerit. Mihi quidem videtur Nicias ingenue fateri nolle, se nihil dicere: sursum vero deorsumque fertur, et ignorantiam suam abscondit. Enimvero et nos paulo ante, ego scilicet ac tu, Socrates, tergiversari similiter poteramus, si) dissimulare: voluissemus, adeo ut non videremur nobis ipsis contraria loqui. Si igitur in iudicio nobis esset orandum, deceret quodammodo hoc efficere. nunc autem quid opus est in hoc coetu frustra se verbis ornare? So. Nihil, ut mihi videtur, Laches. Sed videamus, ne forte Nicias aliquid se dicere putet, neque verborum gratia ista dicat. quare ab ipso planius sciscitemur, quid sentiat: ac si quid veri afferre videtur, assentiemur; alioquin docebimus. La. Ipse, si vis, interroga, Socrates, ego enim Satis percontatus sum. So. Nihil. me prohibet. communis enim et mihi et tibi erit interrogatio. La. Omnino quidem. So. Dic mihi. o Nicia, immo dic nobis: (nam.