et mihi et Lacheti quaestio haec est communis:) fortitudinem esse dicis metuendorum et non metuendorum scientiam? Ni, Equidem. So. Hoc autem dignoscere non cuiuslibet viri opus esse: postquam neque medicus, neque vates hoc noscit: neque fortis est, nisi hanc ipsam scientiam sit adeptus. an non ita dicebas? Ni. Ita prorsus. So. Quare, ut proverbio fertur, Non sus hoc quaevis nerit, neque fortis erit. Ni. Non certe, ut mihi videtur. So. Constat utique, Nicia, quod neque Crommyoniam suem fortem fuisse credis. neque iocandi gratia haec dico: verum arbitror, eum qui ita loquitur, nullius bruti admittere fortitudinem; neque concedere, brutum aliud adeo sapiens esse, ut quae perpauci homines propter difficultatem cognoscunt, ea leo, vel leopardus, vel aper aliquis noverit: sed necesse est illum, qui ita, ut tu, fortitudinem definierit, dicere, leonem, cervum, taurum ac simiam ad fortitudinem aeque natura institui, La. Per Deos recte loqueris, Socrates; idque nobis, o Nicia, Plat. Diall. Part. I. Vel. 1.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/311
Appearance