revera declara, utrum sapientiores nobis has feras esse dicas, quas omnes fortes esse fatemur; vel contra omnium opinionem fortes esse negare audeas. Ni. Equidem, Laches, neque bruta fortia voco, neque aliud quidquam terribilia propter ignorantiam non formidans, sed intrepidum atque fatuum. An pueros omnes fortes vocare me putas, qui ob inscitiam nihil metuunt? Arbitror equidem, intrepidum non idem esse, ac forte. nam fortitudinem et providentiam in paucis admodum reperiri existimo: ferocitatem vero, audaciam, intrepiditatem absque providentia, in multis et viris, et mulieribus, puerisve, et feris. Quae igitur et tu, et alii multi fortia nominatis, ego ferocia nuncupo: fortia vero, quae prudenter discernunt, quae audacia et quae metu sint digna. La. Vides, o Socrates, quam belle hic vir, ut putat ipse, se verbis subornat. eos autem fortitudinis munere privare contendit, quos alii omnes fortes esse consentiunt. Ni. Ergo vero nequaquam, o Laches. sed bono esto animo. Aio enim, et te et Lamachum sapientes esse, si, fortes estis: et alios insuper multos Atheniensium
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/312
Appearance