La. Nihil adversus haec inferam, etiamsi quid valeam, ne me dicas revera Aexoneum quendam maledicum et detractorem esse. So. Ne dicas, o Laches. haud enim advertisse videris, hunc a Damone amico nostro eiusmodi sapientiam accepisse: Damon autem Prodici est admodum studiosus: Prodicus vero prae ceteris sophistis egregie talia quaedam nomina distinguere dicitur. La. Profecto his studiisS se extollere, Socrates, magis sophistam decet, quam virum publicis merito fungentem muneribus. So. Decet eum, Laches, qui res maximas gerit, maximam quoque habere prudentiam. inquirendum vero nunc censeo, ad quid potissimum significandum Nicias fortitudinis nomen instituit. . Tu ipse perquire haec, Socrates. So. Efficiam, vir optime. ne tamen putes ex communione te disputationis excludi, sed et tu mentem adhibe, et nobiscum dicenda considera. La. Esto ita, si tibi agendum ita videtur. So. Immo certe videtur. tu autem, Nicia, dic nobis iterum a principio. scis in sermonis principia
nos fortitudinem velati quandam virtutis partem consideravisse,
T 2