Ni. Equidem. So. Nonne et tu quod supra est inductum, ut partem aliquam respondisti, tanquam sint et partes aliae, cunctae autem viriutis nomine nuncupentur? Ni. Quidni? So. An tu easdem, quas ego, partes nominas? nam ego quidem ultra fortitudinem, temperantiam, iustitiamque, et talia quaedam nomino. num et ipse? Ni. Ego quoque similiter. So. Attende iam. haec enim admittimus. De his autem, quae metu digna et terribilia sunt, et de his quae audacia digna sunt, deinceps consideremus, ne forte tu alia esse putes, alia quoque et nos putemus. quae enim nos ducimus, exponemus. tu vero si dissentis, doce. Arbitramur terribilia esse, quae metum incutiunt: audacia digna, quae metum nullum obiiciunt. metum vero inferunt non praeterita mala, non praesentia, sed quae exspectantur. metum siquidem futuri mali exspectationem vocamus, An non et tu idem sentis, o Laches? La. Et maxime quidem, Socrates. So. Audis, o Nicia, terribilia metuendaque fatura mala nos dicere; audacia
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/314
Appearance