vero digna, futura bona, vel certe non mala. Tune ita de his, an aliter sentis? Ni. Ita certe. So. Horum scientiam fortitudinem vocas? Ni. Prorsus. So. Videamus praeterea, utrum de hoc tertio nobiscum sentias. Ni. Quid istud?. So. Dicam equidem. Mihi sane atque huic videtur, quorumcunque scientia aliqua est, non aliam scientiam esse praeteritorum, ut facta sunt: aliam praesentium, ut fiunt: aliam futurorum, ut optime fieri possint: sed eiusdem scientiae opus esse haec omnia esse. quemadmodum circa sanum et salubre per omne tempus, non alia praefer unicam medicinam scientia prospicit quae fiunt, quae facta sunt, quae fient, quo pacto fiant. et circa illa quae terra nascuntur, agricultura se similiter habet. Quin etiam in bello vos ipsi testes eritis, rem militarem, subtiliter et alia omnia, et futura prospicere. neque enim subiici illam vaticinio vultis, sed praeesse potius: utpote acutius quae in bello fiunt, quaeve futura sunt providentem. atqui et lex
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/315
Appearance