Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/316

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
294
PLATONIS

ita statuit, non vatem praefecto exercitus dominari, sed praefectum exercitus vati praeesse. Asseremus haec, o Laches? La. Asseremus. So. An tu nobis consentis, o Nicia, ad eandem scientiam pertinere, eadem ut praeterita, ut praesentia, ut futura sunt cognoscere? Ni. Equidem. nam ita mihi videtur, o Socrates. So. Nonne, vir optime, fortitudo scientia est metuendorum contrariorumque, ut ipse praedicas? ani. Est utique. So. Constitit autem, ea quae metuimus, futura mala: quae vero audemus, futura bona esse. Ni. Plane. So. Eadem vero scientia est earundem rerum praeteritarum, praesentiumque et futurarum. Ni. Vera haec sunt. So. Non solum igitur metuendorum contrariorumque fortitudo scientia est. neque enim futura dumtaxat bona malave intelligit: verum etiam praesentia praeteritaque, et omnia simpliciter, ut aliae scientiae, prospicit, Ni. Ita videtur.