Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/317

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
295
LACHES.

So. Partem itaque tertiam fortitudinis nobis, Nicia, respondisti: quanquam nos, quid universa fortitudo sit, interrogavimus. enimvero, ut videtur in praesentia, secundum orationem tuam non modo metuendorum contrariorumque fortitudo scientia est, sed bonorum omnium atque malorum, omniumque simpliciter quomodolibet sese habentium. Sicne modo, an aliter iudicas, Nicia? Ni. Ita mihi videtur, o Socrates. So. Putas, o beate vir, huic aliquam deesse virtutem, qui norit bona omnia prorsus, ut effecta sunt, fiuntque et fient: malave similiter? eumque virum indigere temperantia et iustitia putas vel sanctitate, cui soli competit, ut tam circa deos, quam circa homines bona et mala prudenter intelligat; haec devitet, porrigat illa; quandoque scit recte cum omnibus vivere? Ni. Vera loqui videris, o Socrates. So. Quod ergo abs te inductum est, Nicia, non pars virtutis, sed universa virtus est. Ni. Apparet. So. Verumtamen fortitudinem diximus partem aliquam esse virtutis.