Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/318

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
296
PLATONIS

Ni. Diximus plane, So. Quod vero nunc dicitur, non apparet. Ni. Non. So. Non ergo invenimus, Nicia, quid ipsa sit fortitudo. Ni. Non videmur, La. Atqui rebar, o amice Nicia, inventurum te, postquam me Socrati respondentem despiciebas. ideoque sperabam, te ex Damonis sapientia haec nobis declaratum. Ni. Quam belle agis, o Laches, quod nullius momenti existimas apparuisse te supra nihil de fortitudine intelligere: solum vero id curas, utrum ego quoque talis videar: neque quidquam interesse censebis, modo et ipse-tecum nihil intelligam ex his rebus, quas scire debet, quisquis se magni facit. Videris ergo revera humanum quiddam agere, quod non te ipsum, sed alios respicis. Ego autem arbitror, mihi satis de superioribus esse dictum. si quid vero minus sufficienter dictum est, posthac cum Damone isso corrigam, quem tu, cum nunquam videris, existimas deridendum: cumque aliis etiam