emendabo: ac postquam omnia confirmavero, absque invidia te docebo. nam hac maxime indigere disciplina videris. La. Sapiens quidem es, o Nicia: verumtamen Lysimacho huic et Melesiae consulo, ut studium meum ac tuum circa filiorum eruditionem non exigant, sed Socratem hunc, ut in principio dixeram, obnixe ad hoc opus accersant. ego quoque, si mihi adulti essent filii, idem fecissem. Ni. Enimvero et ipse censeo, si modo velit Socrates curam adolescentum suscipere, alium neminem esse quaerendum. nempe Niceratum huic libentissime commendarem, si ipse acciperet. verum quoties de hoc sibi verba facio, alios quosdam offert, ipse renuit. Experire ergo, Lysimache, num Socrates tibi magis obtemperet. Ly. Par est, o Nicia: quandoquidem et ipse multa vicissim erga hunc facere studerem, quae erga alios multis non facerem. Quid ais, Socrates? moremne geres, curabisque, ut optimi adolescentes evadant?
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/319
Appearance