mihi librum porrigens, per totam Atticam, et alio, quo velis, perduceres. Iam igitur cum huc pervenerimus, recumbere mihi placet. tu autem in qua potissimum figura videbitur commodissime posse legere, ea assumpta leges. Phae. Audi igitur. Mearum quidem rerum status sic se habet, et id maxime nobis, ut audisti, conducturum puto. Arbitror autem, me non minus ob id abs te, si quid petiero, consequi debere, quod amore tui captus minime sum. nam amatores cum primum libidinem expleverunt, collati beneficii poenitet: eos vero, qui amore irretiti non sunt, poenitet nunquam. non enim coacti, sed sponte, ut optime de suis rebus consultarunt, pro rerum suarum facultate beneficia contulere. Praeterea amatores mente quandoque revolvunt, quam negligenter res suas propter amorem administraverint, et quae suo damno contulerint beneficia, quosve labores subierint: ideoque dignam amatis gratiam retulisse existimant. Sed hi, qui amore decepti non sunt, neque rei domesticae negligentiam, neque labores praeteritos, neque propinquorum discordias se incurrisse amici causa conquerun-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/32
Appearance