Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/320

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
298
PLATONIS

So. Durum certe id esset, Lysimache, si quis eiusmodi curam renueret. Quapropter si ego in superiori disputatione sapiens apparuissem, hi autem inscii, merito ad opus hoc ipse praecipue vocandus essem. cum vero pari in dubitatione versemur, quis nostrum potius eligatur? mihi quidem nullus praecipue eligendus esse videtur. Ceterum, cum haec ita se habeant, videte, an recte nobis consulam. Oportere, o viri, existimo, (haec enim non efferentur) communiter omnes invicem quaerere, primum quidem nobis ipsis optimum praeceptorem: egemus enim: deinde adolescentibus, neque pecuniis neque aliis parcentes. ita vero vivere, ut nunc vivimus, et filios ipsos ita curere, non consulo. Si quis autem nos irriserit, quod tam grandes natu praeceptoris ludum ingredi statuamus, Homeri illud obiiciendum. ait enim, viro egeno verecundiam non conferre. Quamobrem spretis omnibus detractorum verbis, communem nostri adolescentumque curam suscipiamus. Ly. Placent mihi quae loqueris, Socrates: statuoque, quo senior