Heri cum ad vesperam Potidaea ab exercitu rediissem, protinus solitae exercitationis loca, utpote qui diu abfuissem, properans repetivi, ac Taurei palaestram, quae e conspectu est maiestatis regiae templi, sum ingressus. ubi multos comperi partim ignotos mihi, partim notos, et quidem primos. Qui cum me ex insperato vidissent, longe congratulati sunt aliunde alius occurrentes. Chaerephon praecipue, utpote natura concitatior, e medio statim prosiliens accurrit, ac manu me prehendens, O Socrates, inquit, quo pacto incolumis evasisti? nam paulo ante quam abiremus, apud Potidaeam pugna commissa est, quam hi nuper audierant. At illi ego respondens, Ita, inquam, ut cernis, evasi. Nuntiatum nobis est, inquit, pugnam acerrimam extitisse, atque in ea plurimos nobis notos occubuisse. Vera,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/325
Appearance