inquam, vobis nuntiata fuerunt. An tu, inquit, proelio interfuisti? Interfui. Sede hic, nobisque enarra. nondum enim aperte omnia. intelleximus. His dictis, me prope Critiam Callaeschri filium sedere iussit. Sedens itaque, Critiae et aliis congratulatus sum primo: deinde quae in belli expeditione contigerant, ut quisque requirebat (alius enim aliud appetebat) recensui. cum vero de his rebus abunde locuti essemus, rursus ego illos interrogavi, quaenam esset his temporibus philosophiae conditio, et qui essent adolescentes vel sapientia, vel indole, vel utrisque, praeclari. Tunc Critias versus fores inspiciens, intuitusque adolescentes quosdam ingredientes altercantesque invicem, et turbam post eos aliam, Socrates, inquit, quod de honestis percontabaris, mox cogniturus videris. nam qui nunc ingrediuntur, praecursores sunt amatoresque cuiusdam, qui omnium huius temporis honestissimus et speciosissimus iudicatur. atqui videtur et ipse propemodum ingredi. Quisnam iste, et cuius filius, inquam? Nosti, inquit, quodam modo et tu. sed cum hinc abiisti, nondum adoleverat.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/326
Appearance