Charmidem noveras, filium Glauconis patrui nostri, patruelem meum? Cognovi equidem. neque puer tunc contemnendus erat: nunc vero adultum esse illum iam arbitror. Statim intelliges, ait, quantus et qualis evaserit. Dum haec ille dicit, Charmides ingreditur. Apud me quidem, o amice, nulla perpendendi discernendique facultas. profecto perinde sum erga honesta indole claros, ac album filum in lapide albo: ferme namque omnes eiusmodi homines mihi admodum placent. Praecipue vero tunc ille et corporis proceritate, et egregia indole, mirandus apparuit. ceteri autem omnes capti eius amore videbantur: usque adeo illius ingressu obstupuerunt perturbatique sunt. multi praeterea retro. amatores hunc sequebantur. K quantum ad viros attinet, nil mirum est: sed quod est mirabile, pueros etiam consideravi, quorum nullus, vel minimus quivis, alium quenquam intuebatur; immo illum ipsum cuncti, tanquam dei imaginem quandam, contemplabantur. Hic ad me conversus Chaerephon, Qualis tibi adolescens videtur, o Socrates? an non speciosam prae se vultus fert indolem? Mirifice, inquam. At-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/327
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
305
CHARMIDES.
Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
V