Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/328

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
306
PLATONIS

qui, inquit, si nudare se vellet, vultum nihili faceres, prae illa quae latet intus forma mirabili. Eadem haec Chaerephonti ceteri etiam consenserunt. Insuperabilem hercle, inquam, virum narratis, si parum quid insuper huic adesset. Quid istud? interrogavit Critias. Si optimo, inquam, animi habitu natura decorus esset: consentaneum tamen est talem hunc esse, Critia, cum vestra ex stirpe sit genitus. Immo certe, quoad ingenium spectat, et pulcherrimus est et optimus. Quid igitur non nuamus, inquam, animum prius, interioremque decorem potius quam exteriorem speciem contemplamur? nam cum talis sit, nobiscum disserere non negabit. Volet certe, respondit Critias. nempe sapientiae studiosus est, et ut sibi ceterisque videtur, valde poeticus. Longa, inquam, serie generositatem hanc Solonis ex genere trahitis. Verum cur non mihi iam monstras adolescentem, accersens huc illum? neque enim dedecet, vel etiamsi minor natu esset, cum eo disserere, praesente te patruele eius atque tutore. Probe loqueris, ait. vocandus est iam. Atque his dictis, ad eum qui pone sequebatur conversus, Voca, inquit, Charmidem, dicens illi, me velle medico eum cuidam