Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/329

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
307
CHARMIDES.

committere malae illius valetudinis causa, de qua mecum conquestus est. Mihi ergo dixit Critias, paulo ante Charmides ab: ipso solis exortu gravato se capite surrexisse conquerebatur. Quid. prohibet igitur, simulare remedium aliquod contra capitis gravedinem te habere? Nihil prohibet, inquam:, modo veniat. At veniet. Quod et factum est. venit enim, risumque effusiorem omnibus concitavit: nam unusquisque nostrum una sedentium, locum cedere volens Charmidi, ut prope eum sederet, proximum dedita opera in latus impulit: quo factum est, ut eorum qui utrinque sedebant novissimi, unum surgere cogeremus, alterum humi prostratum deiiceremus. ille vero accedens, me inter Critiamque assedit. Ego vero percontante illo, utrum capitis,

V 2