Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11
PHAEDRUS.

tur. Quamobrem tantis malis sublatis, nihil aliud restat, nisi ut prompti sint ad omnia, quae grata illis fore existiment, peragenda. Aiunt plerique, amatores iccirco pluris facere oportere, quod maxima erga amatos caritate devincti sint, semperque parati, tum dictis, tum factis amatis obsequi, etiamsi ex hoc ceteros omnes offenderint. quorum sententiam veram non esse, hinc facile coniectamus, quod, translata ab aliis in alios benevolentia, posteriores amatos prioribus anteponunt: ac si recentiores iusserint, superiores hostiliter insequuntur. Atqui quanam ratione decet tale quid illi concedere, quia ea calamitate affectus est, quam nunquam expertus quisquam concesserit? Enimvero et ipsi insanire potius, quam sapere, confitentur, et nosse praeterea insaniam suam, sed continere se minime posse. At vero qui sapiunt, quonam pacto eorum, qui sic affecti sunt, consilia voluntatesque probabunt? Praeterea si ex amantibus optimum eligere velis, ex paucis tibi optio dabitur: sin autem ex aliis commodissimum tibi sodalem quaesiveris ex multis sane licebit eligere. Maior vero spes est, hominem amicitia tua dignum inter multos, quam inter paucos, repertum