Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/330

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
308
PLATONIS

medelam scirem, vix tandem me scire respondi. Quaenam ista? quaesivit. Folium quoddam, inquam. At insuper addenda est incantatio quaedam, quam si quis adhibeat, folioque utatur, sanitas restituitur. absque vero incantatione folium nihil confert. Ad haec ille: Exscribam equidem hanc te dictante incantationem. Utrum si mihi persuaseris, inquam? an etiam si non persuaseris? Ille subridens ait, Si tibi persuasero, Socrates. em, nomen ipsum plane tu meum tenes? Teneo, equidem, nisi iniurius sum. frequens enim de te inter aequales meos sermo habetur. memini quin etiam, cum puer adhuc essem, te eum Critia hoc versari solitum. Recte tu quidem. audentius enim incantationis tibi modum ostendam. paulo vero ante nesciebam, quo pacto vim illius tibi monstrarem. Est autem talis, o Charmides, ut caput solum curare nequeat: quemadmodum saepe ex peritis medicis audivisti, qui, quoties aliquis dolore oculorum affectus eos consulit, aiunt non posse oculis mederi, nisi prius capiti medeantur, neque caput absque totius corpo-