Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/331

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
309
CHARMIDES.

ris medicina posse curari. Hac de causa regulis quibusdam toti conferentibus utuntur, et a toto ad partem transeunt restituendam. An non audisti, ita dicere illos, et ita esse? Prorsus. Recte loqui tibi videntur, sermonemque hunc approbas? Maxime omnium. Enimvero cum probari sibi haec audirem, Talis est, inquam o Charmides, incantationis quoque huius potentia: quam didici ibidem in exercitu a quodam medicorum Thracum Zamolxidis sectatorum, qui et immortalitatem afferre dicuntur. adiecit praeterea Thracius ille medicus, etiam Graecorum medicos, quae supra narrata sunt, praedicare. Ceterum Zamolxis, ait, rex noster ac deus tradit, Quemadmodum oculos sine capite curare non decet, neque sine reliquo corpore caput: ita neque sine anima corpus. eaque causa est, cur medicos Graecos morbi corporum multi lateant, quia totum ipsum ignorant, quod in primis curare oportet: quo male affecto impossibile est, partem aliquam bene valere. : Omnia namque vel bona, vel mala, ab anima in corpus, et homi-