Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/332

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
310
PLATONIS

nem totum manant: indeque similiter ut ex capite in oculos effluunt. Illam igitur primum, et maxime curari iubet, si modo caput et universum corpus bene valere debet, Animae vero medelas esse docet incantationes quasdam. Eas praeclaris rationibus contineri, quibus animae temperantia tribuatur: qua inserta atque praesente, facile esse sanitatem capiti totique corpori tradere. Ille igitur, cum medelam incantationesque doceret, iussit, ut nullis precibus motus alicui contra capitis dolorem remedium adbiberem, misi prius animam incantationibus ipsis purgandam commiserit. Hunc sane nostrorum temporum errorem dicebat esse, quod plerique, absque temperantiae sanitatisque studio, medici esse contendunt. Me itaque mirum in modum praemonuit, mandavitque, caverem, ne quis unquam dives, seu nobilis, sive pulcher, mihi, ut aliter faciam, persuadeat. Illi hoc ego iureiurando interposito confirmavi, promisique non aliter ime esse facturum. quamobrem necesse est paream: tibi quoque obsequar. Nam si voles, secundum hospitis praecepta, animam tuam prius incantationibus omnibus Thra-