cis illius subiicere, medicinam capiti admovebo: sin minus, non potero, o amice Charmides, tibi prodesse. Cum igitur haec audisset Critias, inquit, Lucro erit gravedo haec capitis adolescenti, si huius causa sanitatem mentis lucrabitur. Assero autem tibi, Charmidem hunc aequalibus omnibus non specie tantum praecellere, verum etiam eo ipso praestare ceteris, cuius ipse incantationem habere dicebas. An non temperantiae supra dixisti? Huius ipsius, inquam. Scito igitur, omnium suae aetatis adolescentum hunc videri temperatissimum, et in ceteris omnibus, pro aetatis incremento, nullo inferiorem esse. Consentaneum est, o Charmides, inquam, in his, quae dixit Critias, te ceteros antecellere. neque enim referre quisquam posset; ut arbitror, duarum apud Athenienses familiarum coniugium, : quo verisimilius sit pulchram honestamque prolem nasci, quam maiorum tuorum coniugio. Nam paternum genus huius Critiae Dropidi ab Anacreonte Soloneque aliisque poetis permultis est illustratum, decore, virtute et alia felicitate praecellens. eadem
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/333
Appearance