quoque est materni generis gloria. nemo enim Pyrilampo avunculo tuo aut pulchrior, aut maior in omni continenti visus est unquam, quoties ille vel ad regem magnum, vel ad alium in continenti habitantium, legatus accederet. ac summatim universa haec domus nulla in re est inferior altera. Quare probabile est, te tali stirpe creatum primas partes in omnibus obtinere. ? Quantum igitur ad eam speciem, quae cernitur oculis, attinet, o dulcis Glauconis fili, videris mihi nihilo a superioribus tuis degenerasse. quodsi et ad temperantiam, et ad alia, ut Critias hic testatur, natura es institutus, beatum te, o chare Charmides, mater peperit. Ergo sic se res habet. Si inest tibi, ut ait Critias, temperantia, et sufficienter es temperans, neque Zamolxidis, neque Abaridis Hyperborei incantationibus indiges: sed iam tibi medela est capitis admovenda. sin autem deest temperantia tibi, incantatio medelam antecedere debet. Responde itaque ipse mihi, utrum assentiaris Critiae, et asseras temperantiae te satis habere, an deesse aliquid recognoscas. Tunc ergo ipsius Charmidis genae rubore suffusae, gratiorem speciem osten-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/334
Appearance