Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/335

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
313
CHARMIDES.

derunt. nam pudor eam aetatem decet. deinde admodum generose respondit: Haudquaquam facile est, quae in praesentia quaesita sunt, vel admittere, vel renuere, Si enim me temperantem esse negavero, primo quidem turpe videbitur, quod ipse mihi derogem: deinde Critiae huius, aliorumque multorum, quibus temperans esse videor, tanquam falsam sententiam abrogabo. sin autem affirmavero, odiosa videbitur haec de me ipso iactantia. quapropter quorsum me vertam, nescio. Probe loqui videris, Charmides, inquam. itaque communiter investigandum puto, utrum quod quaero possideas; necne: ne vel tu aliter, quam velis, loqui cogaris, vel ego temere mederi festinem. Si ergo gratum tibi futurum est, cupio una tecum investigare: sin minus, dimittendum arbitror. Immo certe gratissimum, inquit, omnium. quamobrem, ut ipse praestare putas, ita perquire. Hunc in modum, inquam, commodior indagatio futura videtur. Constat profecto, si inest temperantia tibi, habere te aliquid, quod de hac opineris. necesse est enim, inhaerentem ipsam tibi, si modo inhaeret, aliquem sui sensum