praebere, ex quo aliqua circa ipsam insurgat opinio, qua, quid et quale temperantia sit, coniectes. nonne putas? Puto equidem. Nonne hoc censes? videlicet, postquam scis loqui Graece, dicere utique possis, quidnam id tibi videtur? Fortassis. Ut ergo coniiciamus, utrum tibi insit neque temperantia, dic age, quidnam ex sententia tua temperantiam esse dicis? Piguit eum primo, neque libens ad respondendum venit. demur ita respondit, Temperantiam esse duco, decenter agere singula, et quiete er viam incedere, quiete et loqui, ac summatim quiete omnia facere: et ut brevi complectar quod quaeris, quietudo quaedam esse mihi videtur. Nunquid recte? inquam. ferunt sane, quietos homines temperatos esse. sed videamus, an vera loquantur. Dic igitur, nunquid pulchrum aliquid temperantia sit. Ch. Est prorsus. So. Utrum in grammatici facultate pulchrius est easdem literas cito scribere, an quiete?. CA. Cito. So. Legere autem, celeriterne, an tarde? Ch. Celeriter. So. Quin etiam pulsare citharam velociter, et promte certare pulchrius est, quam quiete ac tarde? Ch. Est ita. So. Quid vero in pugnorum bra-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/336
Appearance