chiorumque ludis, nonne celeritas ipsa laudatur? Ch. Utique. So. Currere autem atque saltare, et ceteri corporis actas, nonne si propere. et promte fiunt, ad pulchrum spectant? si ignave remisseque, ad turpe? Ch. Apparet. So. Patet ergo, quantum ad corpus attinet, non quod tardum, sed quod velox maxime, esse pulcherrimum. nonne? Ch. Omnino. So. Temperantiam vero pulchrum quid esse constitit? CA. Constitit. So. Non ergo circa corpus quietudo, immo celeritas ad temperantiam pertinebit: si modo pulchrum quid est temperantia. Ch. Videtur, So. Docilitas vero nanne pulchrior, quam hebetudo? Ch. Pulchrior certe. So. Est autem docilitas cito perdiscere: hebetudo vero, sero atque lente. Ch. Profecto. So. Docere alium quam ocissime nonne pulchrius, quam tarde? Ch. Procul dubio. So. Reminisci item et. meminisse sere atque lente, pulchriusne, an facile atque prompte? Ch. Prompte. So. Solertia vero nonne celeritas quaedam animi est potius, quane tarditas? Ch. Est. So. Atqui et intelligere quae dicuntur in grammatici citharistaeque ludis, et in ceteris omnibus, non quam tardissime, sed quam ocissime, pulcherrimum est. Ch. Et hoc. So. Quin etiam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/337
Appearance