in ipsis indagationibus et consultationibus animi, non qui quiete sero ei vix quaesitum invenit, est laudandus, ut arbitror: sed qui brevi potius atque facillime. Ch. Vera haec sunt. So. Ex his colligitur, o Charmides, tam in iis, quae ad corpus, quam in iis, quae ad animum spectant, velocia promtaque tardis et quietis pulchriora videri. CA. Sic apparet. So. Non igitur quietudo quandam temperantia erit, neque vita quieta temperans, ut hac ratione coniicitur: quandoquidem quod temperatum est, et pulchrum debet esse, E. duobus enim alterum est, aut nunquam, aut raro admodum, nobis in vita quietae actiones pulchriores, quam veloces et vehementes, apparuerunt. quod si non pauciores quietae actiones, quam veloces et vehementes, pulchritudine praestare reperirentur, meque hac etiam ratione conficeretur, temperantiam esse quiete agere potius, quam vehementer atque celeriter, neque in ipso incessu, neque in sermone, neque in alio quopiam: neque vita quieta, quam inquieta, decentior esset et temperantior: quippe cum in superiori sermone suppositum sit, pulchrum esse aliquid temperantiam: pulchra vero non minus ipsa velocia, quam quieta,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/338
Appearance