esse constiterint. Ch. Recte dixisse mihi videris, o Socrates. So. Rursus igitur, o Charmides, inquam, attentius te ipsum contuere, et cogita, qualem te temperantia praesens efficiat, qualisve sit ipsa, dum te talem efficit: haec autem. animadvertens omnia, bene viriliterque responde, quid esse tibi videtur. Ille protinus se ipsum collegit, ac se diligentius contemplatus, Vietur, ait, temperantia mihi verecundum quendam ruborem inducere, verecundumque hominem facere: pudoremque esse temperantiam arbitror. So. Quid ais? an non pulchrum aliquid paulo ante temperantiam esse dicebas? Ch. Dicebam equidem. So. Nonne boni homines ipsi temperati sunt? Ch. Sunt. So. An bonum putas, quod non bonos efficit? C^. Nequaquam. So. Non solum itaque pulchrum, sed et bonum est. C^. Mihi quidem videtur. So. Non credis, recte Homerum loqui, dicentem, pudorem viro egeno bonum non esse? Ch. Credo equidem. So. Est ergo, ut apparet, pudor non bonum, ac bonum. Ch. Apparet. So. Temperantia vero bonum dumtaxat: siquidem bonos facit eos, quibus adest, malos vero nequaquam. Ch. Ita
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/339
Appearance