Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
PLATONIS

iri. Si igitur ex legum constitutione publicam vereris infamiam, meminisse oportet, amatores, qui ita se amandos censent, ut ipsi alios amant, solere palam, quod non frustra invigilaverint, gloriari: eos vero, qui non amant, quoniam continere se possunt, solere quod optimum est, potius quam rumorem multitudinis quaerere. Adde, quod vulgus, cum sentiat amatores amatos sequi, assidue in omnibus obsequi, suspicatur, ne turpis eos cupiditas ceperit, aut forte iam capiat: non amantium vero familiaritatem improbare non audet. scit enim, necessarium esse, homines invicem, vel amicitiae, vel commoditatis alicuius causa, saepe versari. Proinde si te metus invaserit putantem difficile fore, ut maneat amicitia, immo, simultate orta, accidere communem utrisque iacturam: te vero concedente ea, quae multi facis, maxime laesum iri: non iniuria amatores valde timebis. multa enim illos offendunt, atque omnia in sui detrimentum accidere arbitrantur. quapropter amatos versari