mihi, ut loqueris, esse videtur. So. Ergo temperantia pudor non erit: quandoquidem temperantia bonum est dumtaxat; pudor autem nihilo magis bonum est, quam malum. Ch. Recte quidem mihi dici hoc videtur, o Socrates. Verum attende, obsecro, quale tibi videtur quod rursus adducam. modo enim recordatus sum quod mihi traditum est a quodam, dicente, temperantiam. esse, ut sua auisque agat. considera, an recte loqui videatur tibi, qui haec dicit. So. O sceleste, ex hoc Critia istud audisti, vel alio quopiam sapientum? ri. Videtur sane ex alio audivisse. nam ex me nunquam. Ch. Quidnam refert, Socrates, ex quo audiverim?. So. Nihil profecto. non id considerandum est, quis dixerit: sed utrum vere dicatur, necne. Ch. Probe nunc loqueris. So. Recte per Iovem. mirabor tamen, si, quomodo istud se habeat, invenerimus. nam est aenigmatis cuiusdam persimile. C^. Quamobrem? So. Quia non arbitror ita sensisse illum, ut verba sonant, temperantiam scilicet esse, ut sua quilibet agat. Nihilne putas grammaticum agere, quando scribit, vel legit? Ch. Puto equidem aliquid agere. So. Vide-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/340
Appearance