turne tibi grammaticus nomen suum tantum scribere, ac legere? vel etiam vos pueros erudire? neque enim minus inimicorum tunc nomina, quam vestra amicorumque, scribebatis. Ch. Certe non minus. An cum ageretis hoc, curiosiores eratis, quam decet, et a temperantiae lege discedebatis? Ch. Minime. So. At vero non vestra agebatis tantum, si scribere ac legere aliquid est. Ch. Est utique. So. Praeterea mederi, o amice, aedificare, texere, et cuiuslibet artis opus explere, agere aliquid est, an nihil? Ch. Aliquid prorsus. So. An videretur, inquam, tibi bene illa civitas instituta, in qua leges iuberent, ut vestem quisque suam texat, lavetque, calceosque conficiat suos, et strigilem et vascula olearia, vel unguentaria, et supellectilia eque: aliena quidem attingat nunquam, propria vero ipsemet peragat? Ch. Nequaquam. So. Verumtamen si temperate disposita. est civitas, bene instituta est. Ch. Quidni?. So. Ergo temperantia non erit talia quaedam agere, et hunc in modum agere sua. Ch. Non, ut apparet. So. Quare per aenigmata loquebatur, ut supra dixi, is qui praedicabat, agere sua tempe-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/341
Appearance